라틴어 문장 검색

reliquum iter sine perīculō cōnfēcērunt decimōque diē ad Piraeum, portum Athēnārum, advēnērunt.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus ad Graeciam nāvigat37)
His datis mandatis Brundisium cum legionibus VI pervenit, veteranis III et reliquis, quas ex novo dilectu confecerat atque in itinere compleverat;
(카이사르, 내란기, 1권 25:1)
quibus ex centum quattuor centuriis (tot enim reliquae sunt) octo solae si accesserunt, confecta est vis populi universa, relicuaque multo maior multitudo sex et nonaginta centuriarum neque excluderetur suffragiis, ne superbum esset, nec valeret nimis, ne esset periculosum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 61:4)
Reliquae tum demum conquirendae sunt, cum conficiemus tabulas comparentiae ad opus interpretis circa aliquam naturam particularem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:4)
reliqui vulneribus ex proeliis et labore ac magnitudine itineris confecti consequi non potuerant.
(카이사르, 내란기, 3권 106:4)
Itaque illae superiores conficientes vocentur, hae reliquae ponantur in eo genere, ut sine his confici non possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 3:4)
itaque cum meus me maeror cotidianus lacerat et conficit tum vero haec addita cura vix mihi vitam reliquam facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 8 4:4)
mihi erat in animo, quoniam iuris dictionem confeceram, civitates locupletaram, publicanis etiam superioris lustri reliqua sine sociorum ulla querela conservaram, privatis, summis infimis, fueram iucundus, proficisci in Ciliciam Nonis Mais et, cum prima aestiva attigissem militemque conlocassem, decedere ex senatus consulto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 13 4:9)
atque reliquam varietatem ex impedimentis et aberrationibus naturae in opere suo conficiendo, aut ex diversarum specierum conflictu, et transplantatione alterius in alteram, provenire.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 141:7)
Nostrae naves duae tardius cursu confecto in noctem coniectae, cum ignorarent, quem locum reliquae cepissent, contra Lissum in ancoris constiterunt.
(카이사르, 내란기, 3권 28:1)
Nam qui acie refugerant milites, et animo perterriti et lassitudine confecti, missis plerique armis signisque militaribus, magis de reliqua fuga quam de castrorum defensione cogitabant.
(카이사르, 내란기, 3권 95:4)
Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates superioribus victoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putarent, nostri autem quid sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce efficere possent perspici cuperent; tandem confecti vulneribus hostes terga verterunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 21장1)
Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta iam aestas erat, tamen, quod omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant, qui in armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum celeriter confici posse eo exercitum duxit; qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 28장1)
reliqua labuntur, meque non metu tantum, verum etiam dolore conficiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 3:4)
Haec ad eum mandata Clodius refert ac primis diebus, ut videbatur, libenter auditus reliquis ad colloquium non admittitur, castigato Scipione a Favonio, ut postea confecto bello reperiebamus, infectaque re sese ad Caeaarem recepit.
(카이사르, 내란기, 3권 57:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION